locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem
eius aethiopissam
et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne
et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui
morabantur in terra
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini
vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent
egressi
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu
tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos
propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar
ad illum
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea
fidelissimus est
ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et
figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere
servo meo Mosi
iratusque contra eos abiit
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce
Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam
Aaron et vidisset perfusam lepra
ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc
peccatum quod stulte commisimus
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur
de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est
lepra
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem
illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi
separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et
populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria